Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 496
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hic ad rem facit excusatio, quod saepius erret nec media semper convenientia inveniat: At vero, an bona vel mala intentio &cognitio finium, imo error vel sapientia in principium quod in nobis sentit cadat melioribus prius rationibus probari &adstrui debet: ponamus vero, errare animam, igitur cum errores non sint salutares, sed noxii ideo non possunt motus morbosi dici salutares. Proinde nostra est sententia, a medico &philosopho in demonstrationibus tria in homine ratione essentiae, proprietatum &operationum principia minime esse confundenda, sed quodvis in causarum suarum ordinem, seriem &limites restringendum, ut rerum confusio, quae Deinde ubi foecundissima errorum mater est, evitetur. causae simplissimae physicae mechanicae manifestae adsunt quae facile concipi possunt &re ipsa dantur non ad incognitas supernaturales vel motrales est adscendendum aut refugiendum. Neque sequitur si causa rerum ex mechanismo non statim obviae sunt vel inveniri possunt, eas non dari neque existere. Plura enim adhuc sunt in corporis nostri mechanismo ob sensuum &experimentorum defectum in motu fluidorum tenuissimorum incognita atque abstrusa quae tamen que fieri potest solertia indaganda sunt. Nunquam vero suppositiones &fictiones in veritates &in demonstrationes conficiendas sunt invehendae, multo minus inania &grande sonantia nomina pro causis &distinctionibus rerum adferenda sunt: quae methodus quidem quo antiquissimis medicorum &physicorum solennior fuit, eo plus nostris temporibus repudianda est, quod accuratiorem &realem scientiam magis in anatomicis chymicis mechanicis &rerum corporearum viribus atque affectibus possidemus qua veteres caruerunt. Deinceps divinae scientiae geometricae hoc beneficium debemus, quod longe aptior nostris temporibus methodus &ordo veritates demonstrandi connectendi inveniendi &errores ostendendi floreat quae antiquitati meris nominibus inhaerenti maxima ex parte incognita, vel ad alias praeter mathesin scientias non traducta fuit. XIX. Igitur medicina tam in theoreticis, quam practicis demonstrationibus ac deductionibus pure mechanica est, id est, principiis mere mechanicis, quae sunt motus &materia, innititur. Scholion.