Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 498
Unproofread scanNot analysed yet
Neque alius medico aditus ad animam sive rationalem sive sentientem, ejusque motus turbativos componendos patet vel concessus est, quam ut conveniente vel alimentorum vel medicamentorum usu delinquentes motus aut materiae qualitates ac vires noxias in ordinem ac statum naturalem reducat. XX. Igitur medico, qui cum solida ratione &certitudine artem exercere vult, studium rerum naturalium, philosophiae experimentalis, chymiae, anatomes, mechanices scitu admodum necessarium est. Scholion. Historia quidem accuratior morborum primum fundamentum artis &praxeos &vera ad experientiam via est; sed tamen, si medicus destitutus est solidis ratiociniis, quae dictis scientiis acquiruntur, nec observationes, nec historiae medicae nullum ipsi afferent usum, quia nec morbum ejusque origines, neque genuinam curandi methodum rite evolvere atque explicare poterit. Labor enim prorsus frustraneus esset, si quis hac in re causas, vires &modum agendi in principio quodam interno vitali, sive universali corporis agente &movente quaerere &illud allegare velit, quo ipso nihil explicatur, nihilque detegitur. Deinde maxima artis nostrae potestas in morbis praecavendis, inque sanitate tuenda versatur. Quae vero quam unice ab ingestis &ab usu aëris, neque minus esculentis, ac potulentis dependeat, utique necesse est, ut medicus omnium earum rerum, quibus perpetuo opus habemus, &quibus continuam sanguinis &spirituum jacturam reparamus, vires, proprietates, noxas, salubritatem a priori etiam ex analysi chymica, physica mechanica cognitas perspectasque habeat. Ex quo clare intelligitur, physices, chymiae, &anatomes studium prorsus non negligendum, sed potius futuro medico maxime esse commendandum. PHII