Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 497
Unproofread scanNot analysed yet
Utut anima in homine sive rationis particeps, sive sentiens potentiam quandam ac directionem limitatam in corporis nostri solidas aeque ac fluidas partes obtineat, easdem vel alterando, vel variis modis commovendo, neutiquam tamen indicationes medentum sive sint praeservatoriae sive curatoriae, vel alimentorum aut remediorum vires ac potestates, quibus medicus omne id, quod debet, praestat, ad mentem vel animam sensitivam ullo modo spectant, vel eo dirigi possunt, quia horum nulla datur absoluta vel directa in dicta agentia potestas, sed potius medicorum functio plane est mechanica, quae in eo versatur, ut, quomodo motus varie disponant materiam, &diversa quoque materiae indoles motus modificet, intelligant; deinde, ut sciant nimios motus compescere, deficientes promovere, fibris motricibus &languentibus stimulum addere, motus fluidorum ad convenientia excretoria dirigere, praeterea norcentes succorum qualitates corrigere, invertere, &ad excretionem disponere, quae pure mechanica sunt. Siquidem omnes vires naturae imo ejus effectus certo numero, mensura &pondere seu efficacia motuum fiunt adeoque pure mechanicae sunt. Quare etiam medicus cujusvis naturae &individui mechanismum, &quomodo 498 CAP. IV. DE ANIMA EJVSQVE CVM CORP. COMM. modo hic conservandus, vel restituendus sit, unice omni cura ac prudentia attendere debet, ita enim solide, perite ac feliciter in operibus artis versatur.