Latin
PARS I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 50
Unproofread scanNot analysed yet
ARTIFICIO IN STRUCTURA HUMANI CORPORIS. VItam, mortem, sanitatem, morbum, sanationem, &horum omnium causas, in corpore humano consistere, &perfici, extra dubium positum est: quare medicus, ad meliorem horum intelligentiam, corporis humani naturam plenius atque exactius cognoscere debet. Scholion. Scitissime Hippocrates lib. de loc. in homine §. 4. pronuntiat: naturam corporis humani omnis sermonis &ratiocinationis in medicina esse principium. Hic gravis auctor in morborum curatione naturarum differentiam robustae an imbecillae sint, &quomodo sese ad has vel illas res externas, item medicamenta habeant, passim &sedulo in monumentis suis inculcat. Quia vero accuratiorem corporis humani cognitionem, ob ingentem anatomes &verae scientiae physicae id temporis defectum, non habuit: proinde quoque de natura, quatenus illa sanitatis &morborum productrix, eorundemque medicatrix est, ex omni parte ac numero rectissime &praeclarissime sentire ac disserere non potuit. II. Homo rectius definitur, quod sit mens, sive substantia intelligens &libere agens, unita cum corpore organico, artificiosissime constructo, vivo. Scholion.