Latin
PARS I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 51
Unproofread scanNot analysed yet
Essentia humanae naturae in eo potissimum consistit, quod ex duplici substantia, una immortali, quae rationis &libertatis agendi, item conscientiae capax est, ac spiritus adpellatur; altera corruptibili &destructibili, corpore scilicet, sit coalita: &quamdiu haec unio vtriusque principii, inter se distinctissimi, perdurat, tamdiu homo dicitur, simulac vero haec unio perit, spiritus abit ad altiora, corpus autem cadaver evadit. III. Neque vero mens est subjectum medicinae, quia est naturae indivisibilis &immutabilis, adeoque in eam directe medicina non ullam habet potestatem; sed subjectum medicinae est vivum corpus, quod mentis tantisper instrumentum est, ejusque operationibus inservit. IV. Corpus humanum duplici modo a medico considerandum venit, primo quatenus est mixtum, deinde quatenus est structum. Totum corpus nostrum ex summe corruptibili materia mixtum est. VI. Materia corruptibilis ea dicitur, quae ex partibus diversae indolis minus cohaerentibus, sed facile a se invicem secedentibus, constat. Scholion. Corruptio recte opponitur durationi, quae in unione partium, mixtum constituentium, consistit. Tamdiu enim corpus durat, quamdiu unio partium salva ac integra permanet: simulac vero haec dissolvitur partesque a se invicem secedunt ac separantur, protinus tota textura corporis mutatur &corruptio ingruit. Praeclare hinc Hippocrates lib. I. de diaeta §. 6. inquit: generari idem est, quod commisceri: perire, corrumpi, ac minui, idem est, quod secerni. VII. Corpus humanum, quia ex materia admodum differentis, &minus cohaerentis, &hinc facile disjungibilis indolis, aquea nempe, pingui &inflammabili, item terrea solubili, sive salina, &fixiori insolubili terrea constat, ideo celerrimae corruptioni obnoxium est.