Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 502-2
Unproofread scanNot analysed yet
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS ET CAUSIS. CAnitas est vigor actionum tam corporis quam animi, a Ctemperato &libero solidorum ac fluidorum motu sanguinisque &humorum temperie, neque minus a convenientibus secretionibus &excretionibus dependens. Scholion. Haec definitio sanitatis realis est, quia non tantum ejus forma lem rationem, quae in vigore actionum animi &corporis consistit, sed &veras ejus causas complectitur. II. Subjectum sanitatis non modo est corpus, sed etiam in corpore residens mens, quia corporis sanitate destructa ob mutuum commercium &vinculum, mens quoque in suis operationibus labefactatur. Scholion.