Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 504
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi mens &anima sentiens per se non aegrotent, nihilominus tamen fit, ut corpore male affecto, sanguinisque temporio male se habente, illorum operationes quoque laedantur. Est enim mirifica mentis &sanguinis motus conspiritio, adeo, ut unius laesio in alterum repente transeat; quem admodum in physiologicis id abunde ostensum atque con fectum est. Pulchre hinc Democritus scribit, vid. Hippocrat. Lib. de Natur. Human. p. 281. augescit intelligentia praesente saritate. At ubi corporis habitus aegrotat, neque mens ipsa alacritatem habet ad virtutis meditationem. Morbus enim praesens animam vehementer obscurat, intelligentiam ad affectiones in consensum trahens. III. Quia res externae, quibus continuo utimur, ut aër, victus, &aliae ex rebus non naturalibus causae magnam potentiam in solidorum ac fluidorum temperiem &motus obtinent, hinc animadvertimus, ab insalubri aëre &victu animam quoque &mentem turbariScholion. Peritissime enim Hippocrates Lib.