Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 505
Unproofread scanNot analysed yet
de Diaeta scribit, quod si quis velit sapientiorem arsimam reddere, hoc debeat per diaetam praestare Nihilque familiarius est, quam quod in morbis acutis, ubi sanguis per vasa corporis celerrime trajicitur, impatientia, &praecipitantia, imo insania observentur, inque ehronicis passionibus, praesertim in hypochondriaco illo malo, sine causa tristitia, timiditas &ingens in animo anxietas enascantur. IV. animique vigor, quia sanguiRecte igitur. mentis nis motu temperato sustentatur, sanitatis indicium, &contra etiam integritas actionum animi deperdita labefactatam corporis sanitatem subindicat. Scholion. Quando itaque vires ingenii atque animi minuuntur, vel pervertuntur, certum indicium est, corporis quoque vim ac robur pati, ut videmus in senibus, languidioribus &morbo fractis. Neque in morbis animus erectior &alaerior factus fallax redeuntis sanitatis indicium praebet. vigore actionum corporis, quae Sanitas quoque ex in vitales &naturales dispescuntur, rectissime aestimatur. Scholion. Actiones vitales, quae vitam immediate sustinent, sunt motus, qui partim in cordis &arteriarum pulsu, partim in robore fibrarum corporisque agilitate, item in respirationis actu observantur, &ex horum habitudine actionum vitalium vigor dijudicatur; actiones vero naturales ex appetitu, digestione, nutritione, maxime vero ex excretionibus per alvum, urinam, transpirationem aestimantur. VI.