Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 507
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea alvus bene respondet, urina citrinum colorem refert, ac naturali consistentia gaudet, cutis ob transpirationem bene &ordine succedentem mollis atque uda observatur, corporis habitus laudabilis, neque homo a celebrato coitu facile debilitatur, &denique etiam somnus ac vigilia se moderate habent. Perspectis itaque insignibus beneficiis, quae a convenienti sanguinis ac humorum motu in corpus humanum, ipsamque ejus in sanitatem redundant, rei ordo postulare videtur, ut genuinas causas inquiramus, quibus naturalis sanguinis circuitus sustentatur. Fluida regi a solidis, &solida a fluidis, motumque solidorum, cordis videlicet &arteriarum, omnisque generis fibrarum in earum successiva dilatatione &constrictione consistere, supra satis demonstratum est. Exinde haud in difficili est perspicere, motum sanguinis ordinatum, qui sanitatis praeses est, a moderato &aequabili motu &pulsu cordis atque arteriarum tonoque partium nec nimis aucto nec nimis depresso dependere. XI. Motus solidorum non a se ipso, sed ab alia causa, nimirum fluido tenuissimo nervorum &influxu sanguinis arteriosi subtilissimi proficiscitur. Scholion. Fluida haec mira mobilitate instructa, cordis &arteriarum fibras ad motum impellunt, &solidis partibus debitum tonum foenerant. Atque eam ob causam necesse est, ut &Q. qu sanguis &quod ex eo generatur, fluidum nerveum rite sit constitutum; hac enim ratione motus ordinati, qui vitae, ac sanitati favent, optime perficiuntur. XII. Ad naturalem sanguinis constitutionem, quae solidorum motus sustentat, ac fluidorum juvat progressum, certa quantitas &conveniens temperies requiruntur. XIII. Debita quantitas ea est, quae nec copia excedit, nec deficit. Si enim vasorum alvei superfluis humoribus inundantur, succumbunt oneri, nec undas vitales per corpus rite circumferre possunt. Sub nimia autem humorum inopia solidorum virtus hebescit, unde accidit, ut fluida sufficienti in quantitate ad emunctoria, &supremum corporis habitum provolvi nequeant.