Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 508
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Sanguis decente gaudet temperie, quando principia, quibus sanguis componitur, debita ac justa proportione inter se invicem combinata sunt. Scholion. In physiologicis satis effectum ac stabilitum est, sanguinem ex partibus 1) aqueis, 2) oleosis inflammabilibus temperatis &3) terreis tenerioribus esse coalitum, ea tamen proportione, ut ad minimum tres aquae partes ad unam partem solidi, duae vero principii terrei subtilioris ad unam partem oleosi inflammabilis referri debeant. XV. Temperatus itaque &optimae indolis sanguis est, qui nec humido nec solido abundat, qui nec nimia crassitie, nec tenuitate laborat, neque nimium olei vel terrae possidet, adeoque ad motus subeundos nec nimis promtus nec prorsus iners est. Scholion. Veteres, qui a cognitione principiorum sanguinem componentiùm plane alieni erant, sanguinis temperiem, quam sanitatis causam agnoscebant, in aequali ac temperata quatuor humorum &qualitatum mixtione quaerebant. Qua de re praeclara sunt, quae Hippocrates Lib. III. de Nat. Hum. §. 5. &6.