Latin
SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 509
Unproofread scanNot analysed yet
tradit: Homo, inquiens, constat ex sicco, humido, calido &frigido, bincque sanguinem &pituitam &bilem duplicem, flavam &nigricantem habet, &sanus maxime est, ubi temperamentum inter se habuerint moderatum tam facultate quam copia, &ubi maxime fuerint permixta: aegrotat autem horum si quid minus aut amplius fuerit, aut separatur in corpore, &non fuerit reliquis omnibus contemperatum. conf. quoque locus de Prisc. Medic. §. 24. vbi haec extant: inest in homine &amarum &salsum, &dulce &acidum, &fluidum &alia infinita omnigenas facultates habentia, copiamque ac robur. Atque haec quidem n. ixta &inter se invicem contemperata neque conspicua sunt, neque hominem laedunt. Ubi vero quid horum secretum fuerit, tunc &conspicium est, &hominem laedit. XVI. Si sanguis bene temperatus ac mixtus, inque conveniente quantitate constitutus moderato &libero motu per omnis generis vasa ac tubulos fertur, atque in circulum volvitur, tunc non modo universum corpus a corruptione vindicatur, sed &secretiones fluidi nervorum, succi nutritii, seminalis lymphae, item salivae recte sese habent &sanguis caeterique humores per omnia emunctoria ab omnis generis sordibus bene depurantur, neque minus omne superfluum &inutile excernitur; praeterea omnes actiones, tam animae quam corporis partiumque robur ac tonus, ingenii alacritas &vigor in optimo statu constituti sunt. Scholion. In physiologicis supra fatis clare &solide deductum est, in sanguinis bene constituti motu ac circulo temperato materiam, causam &originem vitae, sanitatis, &omnium actionum, quae secundum naturam in corpore fiunt, positam esse, quare etiam veteres, ipsaque scriptura sacra non sine ratione vitam &animam in sanguine collocarunt. Igitur omnia ea, quae bonum &temperatum, quantitate minus excedentem, gignunt sanguinem, eumque in moderatiori motu conservant, sanitati admodum congrua &vitalibus motibus apta judicari debent. XVII.