Latin
PARS I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 53
Unproofread scanNot analysed yet
Id machinarum &mechanismi praecipuum est requisitum, ut partes inter se junctae cohaereant, atque connexae sint, ita prorsus, ut vitium hanc unionem turbans ceteras statim omnes in consensum trahat, ut inde regulares machinae motus turbentur. Scholion. Clarissime id patet in machinis arte humana excogitatis, ut horologiis, molendinis, ubi vitium vel unici dentis in rotula aptum est ad omnes effectus &motus machinae inordinatos reddendos. XI. In corpore humano ita sunt inter se partes unitae ac coordinatae, ut unius quoad structuram laesio, vitium omnibus reliquis adfricet, indeque motus ordinati ac regulares turbentur. Scholion. Praeclare Hippocrates L. de Locis in homine §. 3. hanc in rem scribit: Si quis minimam corporis partem male afficere velit, totum corpus affectionem sentiet, qualiscunque tandem ea fuerit, propterea, quod minima corporis pors omnia habet quaecunque &maxima. XII. Machina quaevis id habet, ut ex diversae naturae partibus mobilibus, moventibus ac instrumentis motuum composita sit, siquidem haec omnia ad producendos motus necessaria sunt.