Latin
PARS I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 52
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Experientia quotidiana edocemur, nulla corpora tam subito in foedam &putridam corruptionem ruere prona esse, quam animantium ipsiusque hominis sub humido praesertim &calido coelo. Quum vero corpus nostrum tam corruptibilis sit naturae, mirandum non immerito est, quare tamdiu duret &immune a corruptione praestetur: Quia vero nihil fit sine causa; hinc medico maxime incumbit, hanc ipsam perscrutari, siquidem universi medici studii cardo in eo potissimum vertitur, ut corpus diutissime maneat vivum &a corruptione vindicetur. Oportet itaque scire causas, cur corpus humanum corruptibile a corruptione tamdiu immune praestetur, quibus cognitis postea facilius est vitam diutius conservare ac tristissimam mortem avertere. VIII. Corpus humanum ratione structurae quoque a medico spectandum est, quae est longe artificiosissima, ad ordinatos motus edendos comparata &hoc respectu rectissime dicitur machina. IX. Machina est corpus, ex variis partibus, magno artificis ingenio inter se unitis, constructum, eo consilio, ut certos ac ordinatos motus producat. SchoEffectus machinarum nihil aliud sunt, quam motus, qui ex structura partium, secundum immutabiles motuum leges, consequuntur &structurae suae perpetuo convenientes sunt. Artificium vero illud structurae, sive ingeniosa partium unio &coordinatio, ad motum apta, a recentioribus dici solet mechanismus.