Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 539
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Quo viscosiores, magisque rancidae ac vetustae sunt pinguedines, eo pejoris sunt indolis. Meliori se modo habent recentiores, &quae facilius solutioni obtemperant. Scholion. Hlucet exinde ratio, quare pinguedo bovina, si cibi cum ipsa coquantur, non aeque noceat, ac vervecina, hoedina, suilla &anserina. Patet quoque causa, quare omnes carnes fumo duratae ac vetustiores, ob rancorem, quem pinguia procedente tempore contrahunt, ut &lardum, quod situm flavumque colorem duxit, tuendae sanitati neutiquam consentanea haberi debeant. XXXIV. Ut nutritionis negotium rite expediatur, crustae intestinorum villosae oscula chyli liquorem imbibere, &ad sanguinis massam transvehere debent. Quare omnia, quae cribrosam hanc tunicam obstruunt, vel plus justo constringunt, non sine aliquo sanitatis dispendio assumuntur. Scholion. Quoniam effoeta alimentorum massa, a qua chylus jam separatus est, motu intestinorum expansivo &constrictorio per tubulosum eorum canalem foras ejici debet, propterea obvium intellectui est, quam ob causam sanitatem offendant alimenta, quae intestinorum volumen aegre trajiciunt, quae eorum motum sufflaminant, tonumque &robur infringunt, salutarem alvi excretionem supprimendo. XXXV. Acida, constringentia, mucida, glutinosa, viscosa, austera, coagulo facile obnoxia, eam imprimis ob causam sanitatem oppugnant, quia intestinorum tonum labefactant, &hac ratione impediunt, quo minus superfluae ciborum foeditates per inferiora eliminentur.