Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 538
Unproofread scanNot analysed yet
Norwegi, Lappones, Finni, Westphali ac Pomerani ab ejusmodi ciborum frequentiori usu non facile laeduntur, quippe quorum ventriculus cum ab ipsa natura, tum etiam consuetudine firmatus compactiora haec alimenta levi negotio atterere ac perficere potest. XXIX. Ex vegetabilibus radices, fructus ac herbae, praesertim si crudae, &ante, quam debita coctione emollitae fuerint, assumantur, ventriculo in solvendo laborem exhibent; quoniam fibrosior eorum textura aegre discerpitur. XXX. Alimenta ex vegetabilium regno petita eam quoque ob rationem oneri sunt ventriculo, dum multas flatulentias producunt, quae primas vias variis turbis exagitant. Scholion. In hunc censum transcribi debent omnes fructus horaei crediores, pisa, fabae, napi, rapae, bulbi, brassicae species, allium, cepae, raphani, acctaria ex lactuca variisque herbis parata, pyra, poma, pruna, mulsum, mel, mustum, &omnia dulHorum enim ei cia, quocunque etiam nomine veniant. est conditio, ut facillime subeant fermentationem, vel etiam acorem concipiant, &ob viscosam suam tenacitatem in halituosos vapores resolvantur. XXXI. Tenaces ac glutinosae animantium partes, quarum in numero sunt ventriculus, intestina, lienes, renes, rostra, vulvae, aures, corium, ungulae, difficilioris quoque sunt solutionis, nec menstruo ventriculi prompte obediunt. XXXII. Pinguia difficulter a ventriculo subjugantur; accedente enim acido, quo praesertim vegetabilia scatent, in coagulum abeunt. Scholion. Alcalinum liquorem desiderant pinguia, qui implexam eorum coagmentationem optime diffringit. Quare, ne pinguia ventriculum affligant, sufficiens bilis accedat necesse est. Quando enim acidum ventriculi pinguium solutionem aggreditur. halitus &ructus sulphurei ardentes exsurgunt, qui fistulae cibali molestiam creant.