Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 541
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Omne acidum omnisque putredo corporis vitali, conservationi valde adversantur, hinc alimenta, quae in ventriculo facile acorem aut putredinem concipiunt, insalubrium numero jure meritoque adscribi debent. Scholion. Acidum primis viis pariter ac sanguini hostile &inimicum est, siquidem bilis balsamicam &alcalinam indolem destruit, succo chyloso coagulum inducit, alvique excretiones moratur. Deinde acidum sanguini affusum eum ad spissitudinem &coagulum disponit, unde humorum stagnationes viscerumque infarctus graviores proveniunt. Putredo vero intra primam regionem concepta latius ad interiora corporis penetralia serpens, succis etiam optimae indolis exitiosam labem affricat. Cibis vero, qui ex diuturniori mora facile in primis viis acescunt, annumerari debent omnes fructus horaei, lac, mel omneque pistorium opus, dulcia variique generis vina, mustum, mulsum &panis fermentatus. Et qui in celerrimam putredinem ruunt, quando diutius in primis viis subsistunt, praecipue sunt carnes elixae. Nulla enim alimenta facilius, quam carnes, in putredinem inclinant. Quare non sine ratione natura in omnibus morbis acutis &ubi corpora variis impuritatibus repleta sunt, sponte a carnium usu abhorret, cujus institutum laudabiliter adjuvant medici, qui aegris juscula nutritiva interdicunt. Hujus generis enim alimenta putredini, quae formalem malignitatis causam constituit, mirum quantum velificantur. Unde in peste &morbis populariter grassantibus a carnium esu abstinere consultum est, quo tempore acidula, quae putredini admodum inimica sunt, operam plane insignem praestant. Hoc ipsum tamen de illis corporibus intelligendum est. quae infirmiora sunt, febre decumbunt, vel multas impuritates in humoribus accumulatas habent, unde jam olim recte dictum est ab Hippocrate, quod Imcorpora impura, quo plus nutriantur, eo magis laedantur. primis vero ad putredinem in corpore producendam incliUui nant pisces corrupti, &foetore ac putrilagine infectae carnes, vel etiam ex animantibus depromtae, quae vitiosam quandam labem intra corpus aluerunt. CAP. V.