Latin
ALIMENTIS ALIORUM INSALUBRITATEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 542
Unproofread scanNot analysed yet
ALIMENTIS ALIORUM INSALUBRITATEM CORRIGENTIBUS. Thil est, quod insalubrium alimentorum noxam magis arceat, quam corpus humanum robustum ac valens, quod calore, motu, tono vivido ac vegeto fibrarum instructum protinus per debita emunctoria ea expellit, adeo, ut nocere nequeant. Plura quoque sunt ex alimentorum classe, quae non adeo corpori amicam esculentorum facultatem corrigunt, &ne noceant, efficiunt. III. Inter praestantissima ciborum corrigentia sunt petus calidi referendi, infusa videlicet Thée, Caffee vel aliarum herbarum, quae insigni virtute pollent, cum aqua ebulliente facta, praesertim post digestionem absolutam assumta. IV. Potus aquae calidae herbis roborantibus conditus cruditates mucosas, viscidas, acidas a digestione in prima regione relictas, &tunicis intestinorum eorumque crustae villosae inhaerentes diluit, abstergit, dissolvit, temperat, ut per alvum facilius descendant, neque intestina ullo modo vel acrimonia vel inflatione laedant. Potus Cassée non modo ob calidam aquam proficuus est, sed &insuper terreo suo amaricante alcalino oleoso principio acido- viscidas sordes ex glandulosa intestinorum crusta eluit acidumque contemperat. Scholion. Ex his dictis jam facile patet potum aquarum calidum &infusa theiformia, cum aliis praestantibus herbis facta, non sine ratione commendari &insignem quoque fructum ferre, modo non statim post cibum vel eum ipso ingerantur.