Latin
ALIMENTIS ALIORUM INSALUBRITATEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 545
Unproofread scanNot analysed yet
Melius sanitati consulunt, qui prandium a paulo durioribus, induratis, salitis &vegetabilibus cleraceis &leguminosis incipiunt, utpote quae recentem adhuc &vegetam fermenti salivalis vim requirunt. Hisce subjungendae sunt carnes &postea farinacea, dulcia ac fructus horaei cum butyro, quae ad expeditiorem ingestorum descensum per alvum multum conferunt. XIV. Coena requirit cibos facilioris solutionis, ne eorum stagnatio in ventriculo ipsum inflet ac somnum turbet. Scholion. Praestat itaque in coenam assumere juscula &bene nutrientes cibos, ut ova sorbilia, quia nutritio de nocte optime perficitur; abstinere autem oportet ab omnibus durioribus, gravioribus, dulcibus &omnibus inflantibus, vel quae succos corrodentes, acres, &acidos fovent. XV. Cavendum maximopere est, ne dulcia cum acidis &potibus fermentescibilibus, cerevisia nempe recenti, invicem ingerantur. Scholion. Vidimus hac ratione in corporibus praesertim imbecillioribus, biliosis &iracundiae deditis cholericas passiones, ac ventris &colica tormenta atrocia non sine periculo excitata. XVI. Deterrima res est, in ventriculum acidis cruditatibus obsessum ingerere lacticinia, caseum copiosum, imo pultes ex pisis, ex milio, oryza, cum lacte paratas, vel inter haec acida &austera vina aut acetosos fructus, vel acetaria adsumere, eo quod hac ratione nocens firmum coagulum producatur, quod aegerrime dissolvitur &ingentes creat molestias.