Latin
ALIMENTIS ALIORUM INSALUBRITATEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 544
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia egregie mucositates incidunt, resolvunt, digestionem promovent, flatus discutiunt &excretiones per alvum, transpirationem, urinam adjuvant. IX. Ad acida corrigentia spectant acetum vini, vinum ipsum, succus citri, aurantiorum, agrestae, cappares conditae. Scholion. Acida moderate cibis admixta appetitum excitant, digestionem &solutionem ciborum imprimis durorum &compactorum adjuvant &putredini potenter resistunt. Ad condimenta salsa spectat sal commune, quod condimentorum princeps merito salutari debet, sine quo omnis cibus gratiam saporis perdit, nec bene a ventriculo &natura corporis supigitur. Hinc sale fortiter condita, ut haleces, sartellae, olivae sale conditae, cortices citri sale conditi, eodem effectu gaudent. Scholion. Haec salia, quae neutrius sunt generis, partim mucositatem dissolvendo digestionem alimentorum secundant, partim etiam irritando alvum movent, urinam cient &excretiones omnis generis, sine quibus sanitas non diu subsistere potest, egregie promovent. XI. Multum quoque interest, ne ciborum qualitas &quantitas nocumentum afferant, debito ordine eos assumere. XII. Non convenit prandii vel jentaculi initium facere a dulcibus, a pinguibus, farinaceis, lacticiniis, quippe haec omnia vim fermentalem ventriculi enervant &valde labefactant. XIII.