Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 547
Unproofread scanNot analysed yet
LUBRI NATURA. Uemadmodum sine solidis alimentis, ita etiam sine liQ quidis nec homo nec caetera animantia vitam tueri possunt, quia solidum ac fluidum duo, sunt praecipua vitalium humorum elementa. II. Sanguis convenienti fluiditate destitutus per minima vascula non ferri nec circulari potest, hinc vita liquido carere nequit. III. Sine humido nulla nutritio, nulla liquidorum progressio, generatio, secretio, excretio, neque ulla fluiditas aut solidorum unio vel mixtio tam in vegetantium, quam in animantium regno fieri potest: hinc aqua praecipuam vitalium humorum ipsiusque sanguinis partem constituit. IV. Sanguis humanus cum cura examinatus, quando e vena mittitur, tres partes ad minimum liquidi ad unam partem solidi elementi referendas continet: hinc facile colligitur, liquidi usum ad vitam tuendam plus conferre, quam solidi rationem, &potum alimentis solidis praevalere Scholion. Potus, modo sit congruus &mixturae animali non adversus, nimia quantitas non facile nocet, quod vero de solidis dici nequit, unde proverbium, plus perire gula, quam potu, enatum est. Ergo potus aquae, qui antiquissimus, omnium primus &communissimus est, ad vitam &sanitatem tuendam commodissimus haberi debet.