Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 548
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Non modo omne animantium genus, sed &maxima pars hominum. solius aquae potu vitam conservat; &saltem paucae gentes sunt in plaga Septentrionali degentes, quae cerevisiis utuntur. VI. Aquae potus omnibus cerevisiis &per artem paratis liquoribus salubritate antecellit, quia aqua est purior, simplicior, fluidior, omnes vero reliqui potus multis heterogeneis &solidioribus partibus referti suntScholion. Cerevisia &vina multis partibus acidis &spirituosis, item glutinosis, alimentosis, substantificis ac salsis particulis saturati sunt liquores, unde partim nutriunt, partim etiam non satisfluidum servant sanguinem &excretorios tubulos apertos servant, sed viscositate obstruunt &humores spissos efficiunt. VII. Aqua pura ad fluiditatem humoribus conciliandam, ad extrahendum ex cibis utilem succum, ad reserandas obstructiones &dissolvendas viscositates, ad evehendas excrementitias salinas e corpore sordes, ad succum nutritium poris partium intime insinuandum omnibus aliis humidis praestantior est, quia levior, fluidior, subtilior, mobilior, &plus solidi solvere, absorbere &recipere potest, quam aliud gravius liquidum, cujus pori multum sunt repleti. VIII. Aquae purissimae sive calidae sive frigidae potae digestione itiz. stione paracta tempore mututino, aut si cubitum ire velimus, sanitati admodum conducunt. Scholion. Qui sanitati suae consulere &graves a corpore morbos arcere cupiunt, cerevisiis vero &vino assueti sunt, iis omni modo usum aquae purae, simplicis, frigidae vel calidissimae cum herbis convenientibus infusae maximopere commendamus &quidem frigidam aquam aestate &calidioribus subjectis.