Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 549
Unproofread scanNot analysed yet
Calida vero nunquam nocet, sed semper utilis est, siquidem emendat cruditates a digestione in ventriculo &primis viis relictas, abstergit oscula tunicae villosae ac glandulosae, mucositates diluendo aperit, salia exrementitia vero, &biliosam pituitam diluit; tum &sanguinis circulum &omnes excretiones eximie adjuvat, unde medicina praeservativa adversus omnes morbos certe in aqua salubri requiescit. IX. Experientia constat aquae potatores saniores longaeviores, &edaciores esse iis, quibus cerevisia in usu est. Scholion. Aquae potatores dentes habere firmiores &nitidius albicantes res certissimae experientiae fide confirmata est; Carie vero magis laborant &facile exeduntur &albedinis gratiam exuunt in iis, qui crassis vel etiam dulcibus potibus fruuntur &qui scorbutico malo vexantur, luculento testimonio, aquam ab hoc malo praeservare succos vitales ab arcrementiis &corruptivis partibus vindicando. Neque dubium est, quin scorbutus populis septentrionalibus adeo familiaris atque endemius maxima ex parte cerevisiarum potui adscribi debeat, a quo plane immunes sunt ii populi, quibus aqua pro potu inservit. Notatu digna extat Observatio in Misc. Cu os. Dec. I. A. IIIO. f. XV. de sane 120. annorum vegeto adhuc, cui integra dentitio in senectute obtigit, neque aliam proferre potuit longaevitatis causam, quam potum aquarum ex scopulis &fontibus vivis scaturientium, quibus a teneris delectatus fuerat. De Andrea Tiraquello] Cto referunt, eum solo aquae potu contentum tam sanum corpus cum sana mente habuisse conjunctum, ut quadraginta liberis progeneranUsus dis, totidemque foetibus ingenii edendis fuffecerit. quoque docet, eos, qui aquam bibunt, oculorum aciem diutius conservare, quam qui vino aut cerevisiis indulgent.