Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 551
Unproofread scanNot analysed yet
Optime Gelsus Lib. II. c. 18. levis aqua pondere apparet &ex his, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius &calefit &frigescit, quoque celerius ex ea legumina Plura de differentiis aquarum levium a grapercoquuntur. vibus, subtilium a duris &asperis, salubrium ab insalubribus vid. in diss. nostra de aqua Medicina universali. XIII. Aqua impurior &insalubrior optime coctione, leniori tamen, vel destillatione, ut &varia rerum admixtione corrigitur. Scholion. Quando diutius aqua decoquitur, particulae omnes subtiliores nimis avolant, crassioribus relictis: nam &particulae, quae aquam constituunt, sunt ratione ponderis &subtilitatis differentes, quod videmus, longe sapidiorem fieri potum Cossee, quando cum aqua paratur, quae non adeo diu percocta fuit: destillatione vero partes terrestriores &graviores ad fundum descendunt, quod liquide apparet, quando in Siculi apatina sub calore leni aquas evaporari patimur. quam palustrem per lapidem, qui filtrum dicitur, depurant, siquidem ex poris hujus lapidei filtri aqua prodit limpida, terreae vero sordes in illo retinentur. Corrigitur vero noxa aquarum additione vini, spiritus vini, succi citrii vel etiam aceti vini neque minus panis tosti, argillae tostae vel cornu cervi usti. XIV. Nulla aqua insalubrior est, quam quae ex lacu, ex paludibus vel etiam ex nive hauritur. Scholion.