Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 552
Unproofread scanNot analysed yet
Stagnantes aquae &solis calori expositae incipiunt putrescere &complura exigus insecta generare, multumque terrae pinguis, viscidae in se recipiunt, unde non modo foetorem concipiunt, sed &pondere graviores fiunt &multum sedimenti evaporatione relinquunt, sub qua, quod curiosum est, multas bullulas cum strepitu emittunt: aqua vero nivalis &glacialis gravior est communi, quia ipsa congelatione textura aquae commutatur &particulae aethereae subtiliores a gravioribus liquidis secessum faciunt, quae postea liquefactione vel si in locum calidum deferantur, cito avolant: quare aqua ante conglaciationem ponderata &post eam liquefacta sempet paucior &levior evadit. XV. Quia liquidum quo subtilius est, quo purius, quo facilius excretoria transit &intima corporis nostri subit, hoc salubrius habendum est, hinc cerevisiae praestantiores eae sunt judicandae, quae specifica levitate gaudent, nec adeo crassae aut supulo vel alimentosa substantia saturatae, tum quae facile &ventriculum &omnia emunctoria transeunt &cito per urinam redduntur. Scholion. A salubritate &insalubritate cerevisiarum certe multorum morborum quibusdam locis familiarium ratio &incolarum salubris vel morbosa dispositio dependet, unde omnis, qui artem salutarem exercere vult, ad harum naturam attendere XVI. debet. Optimae notae cerevisia est si non caput gravat in ventriculo non aceseit, hypochondria non inflat, sique cito per urinam excernitur. Scholion. Sicut vero haec indicia sunt salubris cerevisiae: ita quando contrarium evenit, malae notae cerevisia judicanda est. XVII. Google zed b Bonitas cerevisiarum primo a falubri aqua, secundo a debita ingredientium coctione, denique a fermentatione multum dependet. Scholion.