Latin
MODERATIONE IN VICTU OPTIMA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 556-2
Unproofread scanNot analysed yet
MODERATIONE IN VICTU OPTIMA SANITATIS CONSERVATRICE. Ullum praesentius ad vitam producendam, tuendamque sanitatem datur praesidium, quam moderatus &conveniens cujuscunque corporis naturae victus. Scholion. Omne enim moderatum conservationi corporis nostri est convenientissimum, sicuti omne nimium naturae est inimicum. Sub moderato &aequabili cordis &arteriarum motu ac systole viget sanitas, quae etiam convenientem &moderatam mensuram, quae nec excedat, nec deficiat, sanguinis &humorum postulat. Haec vero temperantia in victu maxime com paratur. Sapienter hinc Hippocrates Lib. de Morb. §. 10. homo, inquit, parum edit, &parum bibit, in nullum morbum incidit. Et Lib. VI.