Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 556
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. Ex spirituosis Hungaricum omnibus palmam praeripit iisque commendandum est, quibus cibi facile in ventriculo acescunt &qui morbis chronicis obnoxii sunt. XXVIII. Largior vini boni usus quibusdam corporibus medicinam praebet excretiones per alvum, urinam &transpirationem augendo. Scholion. Vina Mosellana &Rhenana temperatiora illud corpori praestant beneficium, ut largiori etiam manu sumta alvum sollicitent, urinam cieant ac transpirationem moveant: hinc in corporibus humidioris naturae &ubi crudorum humorum copia est, quandoque prosunt, tantum abest, ut noceant, moderatione tamen &cautione semper opus est. XXIX. Moderatus spiritus vini usus, praesertim si cum saccharo dilutus fuit, in defectu vini ad calorem resuscitandum in corporibus humidioribus admitti potest. CAP. VII.