Latin
MODERATIONE IN VICTU OPTIMA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 565
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum corporis nostri vires partim a subtiliori &puriori aëris pabulo, partim a crassioribus alimentis suam trahunt originem, adeoque earum essentiam materia quaedam subtilis constituit, quae cito collabitur, &mediante perspiratione continuo in auras avolat. Hinc ea perpetua aeris inspiratione &alimentorum usu quotidie resarciatur necesse est, quod si negligitur, homo ingentem virium jacturam facit, tandemque brevi tempore exacto prorsus enecatur. Atque vel hoc unico argumento insulsa eorum opinio destruitur, qui omnes vires ac motus corporis a principio quodam immateriali dependere statuunt, quum tamen in confesso sit, motus ac vires pro lubitu aëre &alimentis imminui &augeri, vel etiam destrui posse &conservari. XX. Corporibus succi plenis &humida carne tumentibus, vel quae multas cruditates intra primam regionem fovent, omnium maxime abstinentia imperanda est. Scholion. Laude dignum est effatum Hippocratis Libr. de vet Medicin. §. 15. fames magnam potentiam habet sanandi homines. Cujas sententiae calculum adjicit Celsus Libr. II. cap. 16. nulla res, inquiens, magis adiuvat laborantem, quam tempestiva obstinentia. Abstinentiae autem non nulla genera sunt: est, ubi homo nihil assumit vel saltem exigua &parciori ciborum quantitate fruitur: est etiam, ubi cocnam intermittit aut ad minimum semel in hebdomade jejunium instituit. XXI. Sicuti tempestive adhibita abstinentia in repletis vires res oppressas erigit ac resuscitat; ita diutius producta in mo cilentis &infirmioribus eas detrahit. Scholion. Firmo talo stat Celsi judicium, quod Lib. 11. cap. 16. proponit his verbis: Si fames sanis quoque corporilus inutilis est, quanto inutilior erit infirmis, nedum aegris. Et eam ob rationem Hippocrates Sect. II. aph. 16. laborantibus famem interdicit.