Latin
MODERATIONE IN VICTU OPTIMA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 566
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Inedia gelatinosam sanguinis ac lymphae substantiam resolvit, humorumque quantitati detrahit, vires extenuat &sanguinis imminuta quantitate perspirationem reddit languidiorem. Scholion. Minor sanguinis quantitas ad emunctoriorum tubulos non satis pertingere, neque eos apertos servare potest, hinc evenit, ut concidant, &excrementis exitum ex cute intercludant, unde acrior &impurus humor in venis colligitur. Quantam vero noxam ac debilitatem fames afferat, insigni docu mento sunt milites, qui bono nutrimento in castris fuerunt destituti, vel diuturnam famem sustinuerunt. Hi enim ex levissima subinde causa, v. g. a vulnere non adeo per se periculoso moriuntur, vel etiam, si copia ciborum fractum ventriculi robur sollicitant, febres malignas sibi contrahunt. XXIII. Uti in diuturnum tempus producta inedia perspirationem remoratur: ita corpore decenter rursus nutrito copiosius perspirationis excrementa prodeunt, ac vires magis magisque reficiuntur. Scholion. Accedens novus ad sanguinem succus humores ad tubulos cutis excretorios protrudit, unde interceptae ibique stagnantes acres excrementorum reliquiae eliduntur XXIV. Cavendum est, ne fracto inedia corpori copia ciborum, qui difficilioris solutionis sunt, aut valentissimum ac plenum nutrimentum praebent, ingeratur, quoniam vires corporis &alimenta assumta justa semper inter se proportione ac mensura conspirare debent. Scholion. Hippocrates Lib. 2. aph. 7.