Latin
MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 590
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, quia iterum iterumque repetita diaphragmatis commotione abdominis viscera leniter conquassantur, atque hinc est, quod crebrior vocis exercitatio stagnantes intra viscerum diverticula humores, qui acidis cruditatibus fomitem praebent, egregie diffundat. Scholion. Pulchre Aetius Sermon. III. cap. V. vox egregie convenit stomacho laborantibus &acidum eructantibus. Siquidem cruditates acidae, &pochondriacae ex acida colluvielintra ventriculum collecta maxima ex parte oriuntur. XXII. Quemadmodum moderata vocis exercitatio apprime fructuosa est sanitati, ita nimia vocis intensio &sine ulla intermissione continuata capiti praesertim infesta est, quia sanguinis impetum ad caput urget. Scholion. Quare Aretaeus Lib. I. Curat. Chronic. cap. 11. monet, ne temere quis gravibus vocibus utatur, quia acutae voces capitis distensiones, temporum palpitationem, cerebri pulsationes, oculorum inflammationes, auriumque tinnitum efficiunt, mediocris vero ejus usus capiti prodest. Et Aetius loc. cit. capitis affectionibus incommodissima est vociferatio. Montanus Lib. II. cap. 2. eandem sententiam fovet, vox est, inquiens, multum efficax ad caput replendum &omnes partes superiores. Vidimus multos aurium tinnitum, surditatem &haemoptysin sibi ita contraxisse. XXIII.