Latin
MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 593
Unproofread scanNot analysed yet
Caveant sibi a nimia vociferatione omnes plethorici, sanguinei, &quibus ebulliens sanguis magno impetu ad caput vibratur. Scholion. Hoc cognitu est facillimum ex facie rubicunda, tumida, vehementi temporum pulsu, capitis dolore &sanguinis per nares profusione. Tales enim perquam facile in caecitatem, surditatem, aut apoplexiam facta vasis cujusdam ruptione incidunt. XXIV In lenissimis corporis commotionibus locum quoque sibi vindicat gestatio, quae vel in nave vel lectica instituitur. XXV. quae perspirationi promovendae Ad motus speciem frictio quoque referenda est; a cuplurimum velificatur, maxime &languentes non sperjus frequenti usu fenes nendum sanitatis praesidium expectare possunt. XXVI. Frictio poros cutis patulos &apertos reddit, auctoque calore majorem sanguinis influxum allicit, &sanguinem attenuando ejus cursum accelerat, qua ratione juvandae perspirationi commodissime inservit. XXVII. Frictio valde amica est ventriculo, cujus languenti digestioni egregie succurrit. Scholion. Hinc Celsus Lib. IV. cap. 6. &13.