Latin
TVTELAM NECESSARIIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare rogatus Pythagoras, quando celebrandus esset concubitus, sapienter respondit: tunc, quando te ipso vis infirmior fieri; teste Laërtio in Vit. Pythag. Eamque ob rationem imbecillioribus, pueris, &qui devexioris aetatis sunt, vel non ita pridem cum morbo in gratiam redierunt, veneris usus saluberrimo consilio dissuadetur. Neque sanitati suae consulunt, qui post graves animi labores, agitationes ac vigilias veneri indulgent, quippe qua ratione ingentem corpori debilita Quum autem veneris exercitium non nisi tem contrahunt vegeto &valentissimo corpori conveniat, hinc ejus usus ventriculo imprimis depleto, facta perspiratione, post somnum quietum, balneum, cibi facile solubilis beneque nutrientis assumtionem, &,quod caput rei est, tempore potissimum vernali sanitati quam maxime opportunus est. Haec omnia enim ejusmodi sunt, ut amissum robur instaurent, &pristinum corpori vigorem restituant, adeoque veneris exercitio egregie velificentur. Qui denique veneri frequentius litare volet, eum vitare oportet omnes crapulas, inediam, labores, studiorum intemperantiam, venae sectiones, vigilias, purgationes, &omnia, quae vires ullo modo frangere aut destruere possunt. XXIV. Veneris exercitium ex Celsi sententia non inutile est, quod corporis neque languor, nec dolor sequitur, sed quod corpus excitat, viresque non opprimit. Cavendum tamen est, ne venerem cibus vel labor cum vigilia statim excipiat. XXV. Ut moderatio in tuenda sanitate per omnia plurimum valet, ita ejusdem quoque ratio in convenienti veneris usu habenda est.