Latin
TVTELAM NECESSARIIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Unumquemque vires suas metiri decet, ut quid valeant, quidve ferre recusent, perspectum habere possit: pro harum enim conditione moderatio instituenda est. Nam qui robustus est omnique ex parte valet, ille sine ullo sanitatis dispendio veneri incumbere potest, quae tamen alium; minori robore instructum, insigniter debilitat. XXVI. Providens natura maxime in eo occupata est, ut omne nimium, quod fanitati insidiatur, e corpore propellat. Atque hinc nocentem materiam non modo ordinariis motibus aggreditur, sed etiam novas saepe &insolitas affectat vias, quibus vel qualitate vel abundantia sibi molestos humores extra corpus protrudere &amoliri possit. XXVII. Homo ut plurimum majorem quam pro sanitate alimentorum copiam ingerit, eamque ob causam superfluos saepe humores in venis alit, hinc natura ad commune protelandum exitium sese accingit, &extraordinarios producit motus, quibus insurgens omne superfluum, &quicquid noxam minatur, e corporis diversorio profligat &excuXXVIII. tit. In sequiori sexu intra mensis spatium superfluus collectus sanguis per uteri ejusque vaginae venas insigni cum sanitatis emolumento evacuatur, siquidem ab hac evacuatione turbata vel penitus oppressa multorum morborum, graviumque symptomatum, quibus cum mollior sexus subinde conflictatur, origo derivanda est.