Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 60
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Magna quoque in corpore nostro est consensio inter systema nervorum &fluidorum progressum ac circulum, ita prorsus, ut laesis vel male affectis nervis, libera sanguinis &humorum progressio inde vitium trahat, quem admodum etiam in circuitu humorum apparens labes protinus nervosarum partium statum &actionem perturbat. Scholion. Haec mutua consensio &conspiratio sanguinis circuli in vasis, &fluidi tenuissimi in nervis, in pathologicis ad morborum &symptomatum generationem intelligendam, maximi est usus atque considerationis. Animadvertimus enim, sanguine in viscere vel vasis partium stagnante aut immobili reddito, protinus genus nervorum praeter naturam adfici &spasmodice contrahi, ut exinde dolores, febres haemorrha giae, excretionum suppressiones oboriantur. Animadvertimus quoque, a nimia distensione vel lancinatione aut erosione partium nervosarum, protinus vascula minima constringi, comprimi, hinc, sanguinis libero ac aequabili cursu intercepto inflammatoriae &periculosae stases vel copiosioris sanguinis ad alias partes &vasa ampliora morbosae conge stiones emergunt. XXXIV Datur adhuc longe nobilior &sublimior harmonia atque consensio inter oeconomiam motuum vitalium &animalium, ita prorsus, ut vitium in circulo sanguinis conspicuum protinus animales functiones alteret, sicut rursus à depravata phantasia ortus motus universi corporis functiones vitiat. Scholion. Haec veritas innumeris exemplis confirmari posset, sed pauca tantum adduxisse suffecerit. Quiescente cordis motu anima protinus in operationibus suis cessat &omnis sapientia ac cogitatio exspirat.