Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 61
Unproofread scanNot analysed yet
Moderatus sanguinis per cerebrum motus animi &ingenii vires in vigore conservat, simulac vero hic motus turbatur, ut vel retardetur vel aequo celerior fiat, statim ad inordinatos motus &rationis alienationes etiam anima disponitur. Ex eodem fluit fundamento, quod animi mores ac propensiones sequantur corporis temperamentum. Vinum, vel aliud quodvis adsumtum, quod sanguini motum ac vigorem addit, ingenii quoque vim acuere &excitare solet. Medicamentum, quod graveolenti vapore succos contaminat, uti est narcoticum, omnem rationis, ingenii, memoriae &sensus vim minuit &quandoque enecat. Quantam vim per versa phantasia &impressio in partium motibus alterandis possideat, &vehementes animi affectus &gravidarum perversa phantasia aliaque prava desideria &aversiones luculenter testantur. XXXV. Ex quibus omnibus elicitur, rectissime corpus nostrum machinam omnium perfectissimam appellari, eo, quod infinitam DEl artem pro auctore agnoscit, quam nulla humana ratio imitari poterit &quod perfectissimae regulae ac leges hydraulicae, staticae, opticae, hydrostaticae, mechanicae ibi reperiuntur &inde addisci possunt. Denique, quod tam mirabiles effectus &conspirationes mutuae partium in humana machina conspiciuntur, quae omnia longissime quamcunque excellentissimam ullius hominis artem exsuperant. SchoEx quo jam facile liquet, perperam eos judicare, qui pro crimine habent, corpus nostrum machinam vocare, dum sibi persuadent, machinas tantum esse artis humanae opera.