Latin
CILLIUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 619
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus vero exercendis ingenii laboribus maxime accommodatum est matutinum, &quod peractam concoctionem subsequitur. Quam in rem plura notatu digna commentati sumus in Tractatu nostro de studiis per regulas diaeteticas promavendis. Literarum etiam cultores teneriori victu uti oportet, qui subtiles &fluxiles succos corpori ingenerat. Caveant vero sibi à flatulentis, leguminosis, pisis, fabis, cerevisiis grossioribus, &vinis deterioris notae, quae caput gravant, sensus obtundunt, &lumen ingenii obtenebrant. Cerevisiae enim ac vina quo tenuiora sunt, eo magis literatorum sanitati velificantur. Etquoniam debita alimentorum concoctio cerebro ac nervis favet, &spirituum animalium uberiorem proventum suppeditat, hinc literarum studiosis sufficiens somnus quam maxime commendatus esse debet. Quantum enim somno decedit tantumquoqueviribus ad pertractanda studia necessariis detrahitur. Deinde iis, qui literarum studiis se consecrarunt, diligenter circumspiciendum est, ne nimia studiorum intemperie &luxuria corpus enervent, &variorum morborum injuriis obnoxium reddant. Praestat potius laborum intervalla suavi otio dispungere, &quandoque gaudia curis interponere, ut mens ad functiones suas rite perficiendas excitatior fiat. Nihil quoque magis sanitatem offendit, quam perpetua sessio, literarum amantibus familiarissima, qua sibi solennem illum affectum hypochondriacum alvique adstrictionem accersunt. XV. Magnam quoque in diaeteticis considerationem merentur corpora obesa, multisque humoribus repleta, &graciliora seu habitus macilenti. XVI. Obesi &vel sero vel sanguine repleti quam maxime in morbos proni ac proclives sunt, &tam ab animi turbationibus, quam externis rebus, ut frigore calore, gravaG gg vaves patiuntur laesiones, &morbo quodam correpti aegre convalescunt. XVII. Obesis ac repletis commendanda imprimis sunt ea, quae extenuant, &superfluos humores corpori subducunt. Scholion.