Latin
CILLIUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 620
Unproofread scanNot analysed yet
Faciunt huc aqua calida, acidulae, thermae, vigiliae, omnis vehemens exercitatio, acida, falsa, cibus semel de die sumtus, leves vomitiones ac purgationes, quae non nimis validis remediis excitantur, alias enim majorem sanitati perniciem afferre solent. XVIII. Gracilioribus &macilentis quadrant ea, quae succos nutritios &vires conservant &intus detinent. Scholion. Qvare modica exercitatio, frequentior quies, cubile molle, a nimi securitas, copiosior cibus, quanto nimirum solvendo ventriculus par est, somnus plenus, balnea à prandio, assumta inter cibos ac potus dulcia, frigus, &plura alia, quae benignos humores pariunt, eosque intra corpus detinent, ma cilentis egregie conveniunt. Omnis vero vomitus ac purgatio gracilibus &imbecillis mirum quantum infesta est. XIX. Dantur corpora, quae alvum justo duriorem velfluidiorem subinde experiuntur, &his etiam peculiare in diaeta regimen prospiciendum est. Scholion Qui alvi adstrictioris sunt, eos cibis uti oportet, quae alvum Quae fundunt, &vinis praesertim dulcibus, salsis &oleosis. si parum proficiunt, ut Celsus suasor est, aloen fumant; à freQui quenti tamen purgaritium usu sedulo abstinendum est. alvum nimis fluxam habent, eos immodica exercitatione corpus siccare decet. His quoque accommodata est fames cum parCAP. XIII. DE DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM DIAETA 62I parciori cibo, &exigua potio; magis etiam frigidae, quam calidae usus iis imperari debet. CAP. XIV.