Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Utut homo purissimo aëre, &temperatissimo &corpori congruo alimento fruatur, &secundum saluberrimae diaetae praecepta vitae rationem instituat, ipsi tamen est moriendum: ergo causa absolutae moriendi necessitatis non tam in fluidis, quam in solidis partibus quaerenda est. XXXVIII. Experientia constat animantia, quo annosiora sunt, eo duriores &compactiores solidas illorum partes fieri. Hinc quoque carnes vetustiores diuturniori coctione egent &cartilagines in ossa transeunt, haec vero solidiora in vetustis, quam juvenibus offenduntur Scholion. Quum siccitas &durities ab appositione materiae majori, quae minimos poros &ductus replet, fiat; facile apparet, per hos fluida amplius ferri non posse &tenuissima vascula evanescere, id quod etiam in emunctoriis &secretoriis organis uae ex copia minimorum ductulorum coagmentata sunt evenit.