Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quare in senibus, ob vasorum angustiam &minimorum plenariam occlusionem succi utilissimi, lympha nutritia, fluidum nerveum non tam promte &in tanta copia secernitur, inque partes influit, sed &inutiles quae retentae sangvinem impurum reddunt, non recte separantur, hinc non mirum est in nutante &extrema aetate nutritionem partium solidarum deficere, vires quoque &potentiam movendi, item animi vigorem, corporisque agilitatem cum calore decrescere, &succos vasorum valde impuros fieri, ut senectus ipsa morbus evadat &mors certo pede, nec tardo subsequatur. XXXIX. Ob viarum augustiam &partium solidarum majorem duritiem nec bene humores amplius influunt, nec satis promte effluunt, unde consequitur, nec machinam amplius functionibus recte obeundis aptam esse &cum tempore eam magis magisque reddi ad motus edendos ineptam planeque tandem fatiscere. Scholion. Ductuum &vasorum tenuitas &angustia ad nutritionis negotium, ad secretiones tum liquidorum subtilium utilissimorum, tum inutilium est summe necessaria: nihilosecius haec vasculorum angustia &subtilitas causa quoque est destructionis machinae, siquidem ob hanc causam tam facile fiunt stases, stagnationes, obstructiones foecundissimae morborum &acutorum &chronicorum matres ac matrices, hinc tandem machinae perit vigor ac mors subsequitur. Conspicimus ex eo, morborum praeservationis fundamentum in eo potissimum residere, ut medicus tenuissima vasa aperta servet. XI. corruptionem &destructionem, in Mutationem, quam corpus humanum facillime ruit, avertere &ejus vitam diutius conservare, medici est praecipuum officium, undo unde, in quo vitae ratio &causa posita sit, exactius nosse debet. CAP. II.