Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 624
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinei vocantur, quibus habitus corporis spongiosus est, &laxe cohaeret, qui venas copiosas sed exiles &angustas obtinent, per quarum alveos sanguis placido &secundo flumine decurrit. Quum itaque hic status corporis ad copiosum sanguinem progenerandum maxime sit idoneus, hinc sanguineos se ab eorum usu retrahere decet, quae superfluam sanguinis copiam accumulant. Scholion. His praecipue conducunt sobrietas, temperantia, ac durius quodammodo vivendi genus. Temperent sibi à dulcibus, spirituosis, vino, spiritu vini, nimio carnium esu, cerevisiis multum nutrientibus, carne suilla, ac somno diuturno. Apprime multum iis prodest motus non adeo fortis, sed moderatus, inque aere temperato eos versari oportet, quis &nimis calidus &nimis frigidus horum sanitati calamitatem inferre solet. Conferunt potus tenues, infusa herbarum &aqua calida, sanguinisque missiones. Et quia sanguineorum natura ad criticas sanguinis excretiones valde inclinat, hinc dispiciendum, ne ullo modo cohibeantur. VII.