Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 623
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Melancholicos, quia sanguinem spissum ac minus mobilem in venis alunt, abstinere oportet à victu crasso, acido, cibis ac piscibus compactioris texturae, leguminibus, cerevisiis grossioribus, ac spirituosis, quae nimium commovent, Neque iis adeo opportunus est aër tam frigidus quam calidus, quia uterque necessariam humoribus fluiditatem detrahit. Exulare etiam ab eorum animis debent: omnes affectus, quibus veheinentia inest, ut ira ac terror, utpote qui spissum sanguinem in tenuissimorum vasorum angustias fortius impellendo graviter plerumque eorum sanitatem affligunt. Econtra melancholicis conveniunt motus &corporis exercitatio non simul ac semel, sed successive aucta, potus largior &humectans, vinum generosum moderate sumtum venae sectio, &cibi aromatibus moderate conditi. Expedit his quoque non multum satiari cibis, impigrum esse ad labores, peregrinationes sub aëre temperate calido ac sereno instituere, eaque pensi habere ac sectari, quae animum varia delectatione reficiunt. In temperamento phlegmatico serum abundat, valdeque tardus ac languidus est humorum circuitus, &omnes cum animi tum corporis actiones pigritiem ac torporem sibi adjunctum habent. Juvat itaque sanguini tardius progredienti stimulum &calcar addere, vires ac partium robur firmare &humidam frigidamque humorum intemperiem ad sicciorem statum reducere. Scholion: Quia sanguis in hoc temperamento tarde iter suum absolvit, hinc phlegmaticis egregie quadrant carnes assae, sale &aromatibus conditae; cerevisiae non adeo tenues &vina, quae spiritu turgent. Eosdem diligenter vacare oportet corporis; exercitationi, quae superabundans humidum egregie discutit. Abstineant vero necesse est a fructibus horaeis &crudis vegetabilibus, ab aëre vappido ac humido, qualis in locis angustis &depressioribus, utplurimum tempore autumnali, observatur. Neque minus animo exesse jubeant omnem angorem ac moestitiam, ea studiose sequendo, quae animo vigorem &agilitatem conciliant. VI.