Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 627
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Quemadmodum omnis repletio naturae exosa est, &maxime digestionemlaedit; ita haec multo magis in tam imbecillo subjecto pertimescenda est. Quare pessima nutricum consvetudo invaluit, dum infantibus, quando male habent, vel vagitus edunt, subinde mammas praebent, &invitis propemodum obtrudunt, quo nihil aliud efficiunt, quam ut ventriculum nimio lacte obruendo cruditatibus ejus cumulum addant, ac vim morbi exasperent. Ingesta enim à ventriculo male digesta intra primam regionem stagnant, acescunt &corrumpuntur. Hinc ingeniose dictum est ab Hippocrate: nutrices dum lactant infantes, sape etiam mactant. XII. Tenerioribus propinandum est lac tenue ac fluidum, nam crassum butyrosum &caseosum graviter tenellos affligit, quia à ventriculo non satis vinci atque expelli potest. Scholion. Res maximae utilitatis est, lactis, quod nutrices infantibus praebent, examen instituere, &explorare, cujus sit consistentiae, &qua in proportione partes serosas, caseosas ac butyrosas contineat. Optime autem hoc indagari potest evaporatione, deinde instrumento quodam statico, quo cerevisiae, aquae &fontes librari solent; tum affusione spiritus vini rectificatissimi, qua proportio solidi ad fluidum cognosci potest; denique etiam butyrosam lactis substantiam investigare Hhh licet, quando lac per viginti quatuor horas in tepido loco reponitur. XIII. Pessimae conditionis lac crassum ac pingue est; melioris notae, quod non adeo spissum, nec adeo tenue, ac salsum, sed dulce &liquidum, &quod à sana ac vegeta nutrice funditur. Scholion.