Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 628
Unproofread scanNot analysed yet
Nimia lactis crassities commodissime emendari potest, si nutrix ante cibum moderato labore corpus exerceat, si infusa ex seminibus foeniculi, anisi, cymini cum aqua calida parata mane jejuno ventriculo sumat, sique nimia ciborum copia ipsi circumcidatur. XIV. Consultum est primis mensibus offerre infanti lac tenue; procedente vero tempore &circa exitum anni paulo crassius non nocet, quod infantes recens editi aegre ferunt. Scholion. Lac crassum vasa adhuc tenuissima obstruit, &glandulas meseraicas villosque &ostia vasorum lacteorum spissa ac tenaci amurca oblinit et infarcit. Praeterea lac copiosum &spissum difficilius motu peristaltico per intestinorum anfractus trajicitur, hinc in acorem fatiscit inque corruptivum liquamen degenerat, unde molestae inflationes, tormina, spasmi, dolorosae alvi dejectiones, vigiliae, epilepsiae, &pavores in somno cooriuntur. XV. Lactis usus infanti ultra annum concedendus est, ita enim majus robur, partiumque firmitatem consequuntur. Si autem lactatio sex vel octo mensibus circumscribitur, tunc sensim cibo tenuiori &facillimae concoctionis assuefaciendus est. Scholion.