Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 632
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem transpiratio eam imprimis ob rationem infantibus necessaria, quia multo egent nutrimento, cujus maxima pars rurfus è corpore ejicienda est. Quo melius autem succedit haec cutanea excretio, eo sincerius &salutarius nutrimentum evadit. XXIII. Lactentium infantum sanitas maxime dependet à lactis natura &nutricis sana vel debili corporis constitutione. Scholion. Quum enim infans à nutrice suam accipiat alimoniam, fieri non potest, quin à lacte deterioris notae, vel penitus depravato maximum patiatur incommodum. Atque hinc evenire solet, ut infans, nutrice gravi ira vel terrore correpta, facillime in epilepticas afflictiones incidat. Quo in casu consultum est mammas frequenter emulgere, &sedulo cavere, ne intra viginti quatuor horas infanti lac praebeatur. Quare infanti bene morata nutrix prospicienda est, semperque curare oportet, ut lac unius naturae tenellis propineMaxime autem infantis sanitati accommodata est nutur. trix, quae mediocris aetatis, semel saltem lactavit, &jam bis partu defuncta, nunquam vero abortum passa est. Deinde &haec ad dotes bonae nutricis referri debent, si laudabili cibo nutritur, si multum liquidi, sed valde tenuis assumit, si ab omnibus acidis, spirituosis, inque putredinem pronis, ut &acrioribus purgantibus abstinet, diurnum à cibo somnum fugit, &à venere prorsus abhorret, &quae superiores corporis partes binis vicibus de die exercet, neque lac adeo crassum ac superfluum in mammis alit, quippe quod furunculos, multasque aegritudines intra primam regionem progenerat. XXIV. Maximopere cavendum est, ne tenerum infantum corpus multis ac validioribus medicamentis exagitetur, &benigniora potius in usum vocanda sunt, quae non intestinorum tonum laedunt ac transpirationem sartam tectamque servant.