Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 833
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Infantibus nunquam validiora remedia offerri debent, sique rei necessitas tale quid exigat, illud tutius nutrici exhibetur. Constat enim frequenti observatione, exhibito nutrici quodam purgante &laxativo infantis alvum fieri molliorem. XXV. Pueros, quoniam nutritione &auctione opus habent, multum quoque, sed parum simul, &quod partibus alendis idoneum est, assumere oportet, maximeque necessarium est, ut corpus moderato motu exerceant, inque perpetua perspiratione servent, hac enim ratione egregie adolescunt. Scholion. Qua fieri potest circumspectione pueri arceantur ab usu dulcium, lactis &casei, utpote quae vermium generationi favent, &humoribus corruptionem inducunt. Aliena quoque esse debet puerilis aetas à vino, potibus spirituosis &nimia corporis exercitatione, ne humores plus justo accendantur, &corpus intempestive exsiccatum decenti augmento defraudetur. Qui autem literarum studiis animum consecrarunt, eos alimenta crassioris texturae, &flatulenta, ut fabas, pisa, milium, farinacea, &cerevisias inebriantes diligenter evitare oportet. Haec enim non tantum corporis robur enervant, sed etiam ingenii vim deprimunt, ejusque acumen multum hebetant. XXVI. Recte scribit Celsus, juvenum minus, quae assumant, &quomodo curentur, interest. Scholion. Juvenili aetati magnus vigor inest &ingens partium solidarum robur, quare juvenes, dum aetatis suae patrocinium habent non tam facile laeduntur, nec adeo stricte diaeteticis legibus se obligare debent. XXVII.