Latin
CAP. V. DE DIAETA SEXVI CONVENIENTI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 643
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Foeminas in diaeta amplecti decet maxime ea, quae sanguinem bonum ac temperatum corpori ingenerant, quae humoribus conciliant fluiditatem, &superfluas excrementitias partes à vitalium succorum consortio eliminant. Fugere autem oportet omnia intemperata, quae humores vehementer iu motum cient, quae eos impuros reddunt vel copiosum sanguinem suppeditant. Scholion. Quemadmodum omne intemperatum sanitati &naturae corporis nostri noxam minatur, ita hoc multo magis praegnantibus insidias struit. Quare à foeminis exulare debent graviores animi affectus, frigus immodicum, removeantur immoderatior aestus, nimia ciborum repletio, vehemens corporis motus, somnus diuturnus, alimenta difficilis solutionis &mali succi, omniaque validiora emetica, purgantia, &quaecunque ob suam activitatem humores in vehementem motum conjiciunt. Majorem vero gravidarum sanitati utilitatem pollicentur omnia temperata, quae benignos &laudabiles succos corpori largiuntur, ventriculo rite obtemperant, &excretoria cito trajiciunt. VIII.