Latin
CAP. V. DE DIAETA SEXVI CONVENIENTI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 644
Unproofread scanNot analysed yet
Quum sanguinis fluxus in gravidis cessans in statum Kkk plethoricum eas conjiciat, hinc nihil magis confert ad tuendam matris sanitatem, spemque uteri servandam, quam debito tempore instituta venae sectio, quae in nonnullis mense statim secundo, in plurimis vero tertio celebranda, &pro rei necessitate septimo vel octavo repetenda est. Scholion. Nimia sanguinis redundantia eam ob rationem corpori detrahenda est, quoniam sibi relicta &matrem &infantem in gravissimas afflictiones praecipitat. Quia vero una foemina prae altera copiosiorem sanguinem in venis alit, eapropter huic deplendo neutiquam sufficit unica vice administrata venae sectio, sed potius in quibusdam subjectis aliquoties, nimirum ter vel quater sanguis è vena mittendus est. Hac enim ratione tristis abortio, aliaque, quae gravidas invadunt, incommoda egregie avertuntur. IX. Plethora, gravidis quam maxime familiaris, utplurimum cacochymiam progenerare solet; idcirco medicum, cui &matris &infantis salus commissa est, curam adhibere oportet, ut perniciosa haec succorum depravatio decenti auxilio à corpore arceatur. Scholion. Commodam hac in re operam locant leniora evacuantia, quae collectam in primis viis impurorum succorum colluviem blande educunt; quod consilium suo quoque confirmat susfragio divus senex sect. V. aphor. 29. praegnantes, inquiens purgabis, si materia turgeat, quadrimestres, &usque ad septimum mensem, sed has minus. Huîc scopo conveniunt medicamenta balsamica, quae clementer evacuant, simulque ventriculum &intestina cum universo genere nervoso roborant. Faciunt huc pilulae Becheri, &rhabarbarina, neque minus passulae rhabarbarinae adjecto pauxillo cinnamomi. Gravidis maxime infesta sunt fortiora purgantia, quia validiori spasmo intestinorum membranas &nervosas corporis partes contorquendo uterum ad elidendum foetum sollicitant, vel etiam ventriculi tonum ac robur destruunt. XI. Ad removendam impuritatem succorum egregiam quoque opem ferunt ea, quae perspirationem reddunt liberiorem. Scholion.