Latin
CAP. V. DE DIAETA SEXVI CONVENIENTI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 645
Unproofread scanNot analysed yet
Quare gravidis frequenti in usu esse debent pulveres bezoardici fixi, elixir stomachale, infusa herbarum calida, moderata corporis exercitatio, &vinum generosum, sed parce &convenienter usurpandum. XII. Primis mensibus gravidas non adeo edaces esse oporinque toto ingravidationis statu temperantia maximotet, commendanda est. pere Scholion. Nimia enim repletio multas producit cruditates, quae benignorum succorum generationem impediunt. Unde frequenti nobis constat observatione, nimiam ciborum satietatem debitae infantis nutritioni esse impedimento. Et videmus obesas mulieres frequenter infantes edere imbecilles ac macilentos, quum e contra pingues ac robusti à macilenta matre saepissime pronascantur. XIII. Maxime omnium gravidae sibi temperare debent ab animi commotionibus praesertim terrore &perversis impressionibus, quae infantis sanitati magnopere adversantur, decentemque ejus conformationem turbant atque impediunt. Scholion. Testatut experientia, perversam matris imaginationem multa infantibus dehonestamenta corporis imprimere, ita ut saeKkk 2 pius 646 CAP. V. DE CONSVETVDINIS IN TVENDA pius manifesta earum rerum vestigia conspiciantur, quarum imagines diuturna contemplatione animo altius à matre infixae fuerunt, id quod maxime ultimis mensibus evenire solet. CAP. VI. DE CONSVETUDINIS IN TVENDAVA