Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam in plantis, quae crescunt, motus succorum animadvertitur, neutiquam tamen vitam ipsis competere recte dicitur, eo, quod carent corde &sanguine calido ac purpureo, qua de causa vegetabilia non proprie vivere, sed crescere, nec mori, sed exarescere dicuntur. Quamdiu in homine vel alio animante motus cordis &arteriarum sive pulsus observatur, tamdiu dicitur adesse vita, Scholion. Nam quandocunque cor quiescit, ut in syneope, nec sanguis amplius movetur: tunc omnia quiescunt ac torpent in toto corpore, omnesque partes perfrigerantur; sique non amplius revocari sanguinis &cordis motus potest, homo mortuus censetur. VI. Cordis itaque motus est causa circularis sanguinis motus, adeoque vitae: &recte primum vivens &ultimum moriens dicitur. Scholion. Praeclare Hippocrates libr. de corde §. 5. vitae naturam ac causas describit, dum de corde &venis haec pronuntiat: hi fontes sunt humanae naturae, hi flumina, quibus totum corpus irrigatur. Atque hi etiam vitam homini conferunt &ubi resiccati fuerint, homo moritur. VII. Cor machina est motoria non simplex, sed composita ex quatuor musculis, duobus majoribus, qui sunt ejus ventriculi &totidem minoribus, qui sunt auriculae, quorum singuli motu expansionis &constrictionis gaudent. Scholion. Cor musculum esse valde fortem dudum Hippocrates lib. de corde §. 4. agnovit, eo tamen ab aliis musculis distinguitur, quod ejus fibrae in spiram productae, cavitates efformant, quae contrahuntur vel ampliantur.