Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 64
Unproofread scanNot analysed yet
VITAE AC MORTIS NATURA ET CAUSIS. Uamvis in corpore humano omnes partes solidae, ratione structurae, integrae ac salvae sint, &fluida quo"que benigna temperie ac justa quantitare constent; si harum motus progressivus deficiat, nec calor tamen nec agilitas, neque nutritio, neque sensus, multo minus cogitatio observatur. Simul ac vero fluida incipiunt rursus moveri &circumvehi; protinus haec omnia &singula redeunt, &tunc dicitur adesse vita. II. Vita itaque rectius definitur, quod sit motus progressivus, in circulum abiens, sangvinis atque humorum ab impulsu cordis &arteriarum, nec non ab elatere fibrarum proficiscens, secretionibus atque excretionibus totum corpus conservans ejusque functiones gubernans. III. Vita non accurate per conservationem mixti a putredine definitur. Scholion. Quanquam vita perpetuo conservationem corruptibilis corporis comitem habet, dum quasi ejus effectus est, ex eo tamen minime consequitur, hanc conservationem &durationem corporis vitam esse dicendam, eo, quod animantium corpora, vita diu jam privata, a putredine immunia solo intenso frigore aut spirituoso liquore servari possunt. IV. Neque vero omnis motus fluidorum in machinis dici potest vita, sed is tantum, qui fit a cordis reciproca systole &diastole, &ubi fluida in orbem mota incalescunt &rubedine tinguntur. Scholion.