Latin
MORBOSQVE PRACAVENDOS AECOMMODATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 653
Unproofread scanNot analysed yet
MORBOSQVE PRACAVENDOS AECOMMODATIS. aequinoctiali convenientissima est, summumque corporis à variis afflictionibus defendendi praesidium constituit. Scholion. Optime Hippocrates sect. VI. aph. 47. ait: Quibus venae sectio aut medicamentum conducit, his vere venam secare aut medicamentum purgans exhibere convenit. Hinc quae vere &antumno praeservationis causa instituuntur curationes ut antiquissimae, ita neutiquam contemnendae sunt; venae sectio enim nimiam sanguinis quantitatem, purgationes vero seri vitiosi copiam corpori detrahunt. VII. Quia morbi contumaces &chronici partim ex ingestorum &digestionis vitio, partim quoque ab excretionum defectu suam originem ducunt, ideo medicum operam dare oportet, ut, si praeservationis officio rite perfungi velit, exigente rei necessitate non modo coctionem alimentorum, sed eorum quoque excretiones, &maxime transpirationem remediis adjuvet. Scholion. Quare omnia, quae chylificationi favent, hoc est, chylum blandum, dulcem &spirituosum gignunt, &quae acescentiam chylificationi admodum intensam in primis viis removent, optima, &tutissima ad vitam &sanitatem tuendam remedia haberi debent. Spectant autem huc omnia balsamica, roborantia, medicamenta stomachica ex baisamicis, aromaticis &roborantibus parata, ut Essentia corticum aurantiorum, sal volatile oleosum Sylvii, nostrum sic dictum balsamum vitae, essentia Ambrae, elixirium stomachale Conerdingii &Michaëlis, Elixir nostrum balsamicum in notis ad Poterium descriptum. Pertinent huc quoque amara, quorum maxima in promovendo chylificationis negotio virtus est, dum acorem obtundunt, viscidum abstergunt, &alvinas excretiones insigniter adjuvant, si nimirum cum recensitis 654 CAP. VII. DE REMEDIIS AU SANITATEM TVENDAM sitis balsamicis combinentur.